monumenta.ch > Cassiodorus > 2 > sectio 27 > sectio 26 > bnf10439.198 r > 38 > sectio 15 > 14 > sectio > sectio 10 > bsbClm6224.182 > 18 > sectio 14 > sectio 6 > sectio > DE MATHEMATICA. > bnf10439.196 r > sectio 20 > bnf9389.44 > V. FLORIANO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511) > sectio 17 > sectio 12 > 1 > 4 > csg51.8 > 3 > sectio 17 > sectio 11 > csg48.207 > bnf10439.193 v > uwbM.p.th.q.1a.127 > 1 > sectio 24 > Lucas, 1 > bnfGrec107.309 > sectio 2 > sectio > Iudices, 5 > 10 > sectio 8 > sectio 12 > 32 > 21 > sectio 5 > sectio 31 > 41 > Ecclesiastes, 16 > uwbM.p.th.q.1a.128 > sectio 13 > sectio 6 > sectio 12 > 8 > 31
Cassiodorus, Historia Eccl., 10, XXX.De virtutibus Abdae apud Persas episcopi. <<<     >>> XXXII.De Sanne apud Persas confessore.

Cassiodorus, 10, CAPUT XXXI.De Hormisda apud Persas nobilissimo confessore.

1 Hormisdas quidam valde nobilis apud Persas erat, qui patrem praefectum habuerat. Hunc dum rex agnovisset esse Christianum, deduci fecit, et imperavit ut salutarem negaret Deum. At ille: Nec iustum, inquit, nec utile praecipis, imperator. Nam qui docetur ut Deum omnium facile contemnat ac deneget, facillime quoque spernit imperatorem, cum et ipse sit particeps naturae mortalis.
2 Et si summo supplicio dignus est qui tua sceptra contempserit, imperator, multiplicibus tormentis subdendus est qui cunctorum negaverit Creatorem. At imperator cum debuisset mirari prudentiam, fortissimum divitiis et dignitate nudavit athletam, iussitque ut nudus traheret camelos exercitus. Cumque plurimi transissent dies, respiciens de superioribus imperator, vidit illum eminentissimum virum, solis radiis inflammatum, et pulveris squalore completum; patriaeque nobilitatis memor, cum ad se iussit adduci, et ex lineis vestibus operiri. Deinde putans quia tam praecedenti afflicti one quam eius miseratione molliretur: Vel nunc, inquit, illa obstinatione privatus, nega filium fabri.
3 At ille Dei zelo completus, dirupit vestem et iactavit, dicens: Si propter hoc me putas a pietate recedere, habe donum cum impietate quam possides. Hanc eius fortitudinem contemplatus, nudum eum a suo proiecit imperio. [THEODORETUS, lib. V, cap. 38. Edit. Christ. Vales. cap. 39, p. 246.]
Cassiodorus HOME

bav824.309 bnf1603.216

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik